- ANGELICA Vestis
- ANGELICA Vestisapud Florentium Wigorniensem de Gregorio VII. Pontifice romano. Quia finem vita suae aspiciebat --- induebat se Angelicam vestem: ἀγτελικὸν σχῆμα, in Eucholog.Graecorum et in Vita S. Nili Iunioris τὸ ἀγτελοπρεπὲς καὶ πανἁγιον σχῆμα, in Martyrio Bacchi Iunioris alibique passim, habitus dicitur Monachicus. Und Ἀγτεςλικὴ ἀκολουθία, in eadem Nili Vita, Ordo ad habitum huncce induendum. Monachorum autem habitus hôc elogiô ornatus est, quod et ii dicantur Angeli Patribus non semel, eorumque vitam Angelicam esse conveniat. Sed et Willhelmus ait Abbas Metensis Ep. 5. Multi tales sub Angelico habitu delitescunt, quorum misera est conversatio, tantaque vitae perversitas et c. Hunc vero habitum sumere dicebantur morituri Laici, ut ait Car. du Fresne, qui prius quam vita excederent, Monachicis indumentis involvi postulabant, ut orationum Monachorum eslent participes eorumque ad id nomina in Calendario seu Necrologio scriberentur, ex Anselmo l. 2. Ep. 21. Aliisque Scriptoribus, quos magnô numerô hanc in rem laudat, in Glossar.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.